HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT XXVII: De feminis adversariis Salomonis, et morte ejus

#III Reg. II

Procedente vero tempore amavit rex Salomon mulieres alienigenas contra legem, et posuit maculam in gloria sua, et schisma in genere suo. Fueruntque ei uxores reginae, quasi septingentae. Josephus tamen dicit septuaginta et concubinae trecentae, quae averterunt cor ejus, cum jam senex esset; et secutus est deos alienos, ne delicias suas contristaret. Et aedificavit in excelsis circa Jerusalem tria fana idolorum: unum Astarthae deae Sidoniorum, quae Juno dicitur; secundum, Chamos idolo Moabitarum; tertium, Moloch idolo Ammonitarum, cujus fanum statuit in monte Oliveti, e regione templi: quod plurimum Deo displicuit. Unde et postea dictus est locus ille locus Offensionis. Venit ergo ad eum propheta missus a Deo Nathan, vel alius, dicens: Haec dicit Dominus: Quia scidisti pactum meum, scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo, non tamen totum, sed tribum unam, praeter tribum Juda, dabo filio tuo, propter David servum meum, propter quem etiam hoc faciam haec in diebus tuis. Porro cum vixisset Salomon in summa pace, circa finem vitae suscitavit ei Dominus adversarium Adad Idumaeum de semine regio, qui in tempestate illa, quando desaevit Joab in Idumaeos, puer fugit in Aegyptum: cui postea rex Aegypti dedit uxorem sororem uxoris suae, quae peperit ei filium Genubath. Cumque audisset Adad, David et Joab mortuos esse, et Salomonem infamatum, vel infatuatum, egressus de Aegypto infestabat Israel. Suscitavitque ei Dominus alium adversarium Razon principem latronum in Damasco. Jeroboam quoque filius Nabath Ephrathaeus de Sareda, serviens Salomoni, levavit contra regem manum suam hoc modo. Salomon aedificavit Mello, muros a radice voraginis extollens, ut coaequaret eos civitati David: vidensque Salomon Jeroboam bonae indolis, et industrium, statuit eum praefectum operis, et deinde constituit eum super vigalia universae domus Joseph. Quadam die dum egrederetur Jeroboam de Jerusalem, invenit eum in via Ahias propheta Silonites, opertus pallio novo, quod scidit in duodecim partes, et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus: Dabo tibi decem tribus, et eris rex super Israel; filio autem Salomonis dabo unam, ut remaneat lucerna David coram me in Jerusalem, quam elegi, ut esset nomen meum ibi. Quo audito, Jeroboam intumescens suadebat populo, ut recederet a Salomone. Quam ob rem Salomon voluit eum interficere. Tunc Jeroboam fugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti, usque ad mortem Salomonis. Reliqua vero verborum Salomonis, et omnia quae fecit, scripta sunt in libro Verborum, vel in libro Dierum Salomonis. Hunc librum quidam aestimant esse Paralipomenon, sed quia nec in eo scripta sunt reliqua opera Salomonis, verius putandum est hunc librum non superesse. Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David, cum regnasset in Jerusalem super omnem Israel quadraginta annis. Quaeritur autem qua ratione dicatur Salomon, senex fuisse, cum modicum ultra quinquaginta annos vixisse legatur. Roboam enim mortuo patre quadraginta et unius anni erat, quem Salomon cum undecim annorum esset, genuisse perhibetur. Plenius ergo super hunc locum dicit Josephus ita. Mortuus est Salomon valde longaevus, qui regnavit annis octoginta. Vixit autem nonaginta quatuor annis, sed divina Scriptura eos tantum annos exprimit, quibus regnavit antequam praevaricaretur.